benedixitque Deus Noe et filiis eius et dixit ad eos
crescite et multiplicamini et implete terram
et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terrae
et super omnes volucres caeli cum universis quae moventur in
terra omnes pisces maris manui vestrae traditi sunt
et omne quod movetur et vivit erit vobis in cibum quasi
holera virentia tradidi vobis omnia
excepto quod carnem cum sanguine non comedetis
sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum
bestiarum et de manu hominis de manu viri et fratris eius
requiram animam hominis
quicumque effuderit humanum sanguinem fundetur sanguis
illius ad imaginem quippe Dei factus est homo
vos autem crescite et multiplicamini et ingredimini super
terram et implete eam
haec quoque dixit Deus ad Noe et ad filios eius cum eo
ecce ego statuam pactum meum vobiscum et cum semine vestro
post vos
et ad omnem animam viventem quae est vobiscum tam in
volucribus quam in iumentis et pecudibus terrae cunctis quae
egressa sunt de arca et universis bestiis terrae
statuam pactum meum vobiscum et nequaquam ultra
interficietur omnis caro aquis diluvii neque erit deinceps
diluvium dissipans terram
dixitque Deus hoc signum foederis quod do inter me et vos
et ad omnem animam viventem quae est vobiscum in generationes
sempiternas
arcum meum ponam in nubibus et erit signum foederis inter
me et inter terram
cumque obduxero nubibus caelum apparebit arcus meus in
nubibus
et recordabor foederis mei vobiscum et cum omni anima
vivente quae carnem vegetat et non erunt ultra aquae diluvii ad
delendam universam carnem
eritque arcus in nubibus et videbo illum et recordabor
foederis sempiterni quod pactum est inter Deum et inter omnem
animam viventem universae carnis quae est super terram
dixitque Deus Noe hoc erit signum foederis quod constitui
inter me et inter omnem carnem super terram
erant igitur filii Noe qui egressi sunt de arca Sem Ham et
Iafeth porro Ham ipse est pater Chanaan
tres isti sunt filii Noe et ab his disseminatum est omne
hominum genus super universam terram
coepitque Noe vir agricola exercere terram et plantavit
vineam
bibensque vinum inebriatus est et nudatus in tabernaculo
suo
quod cum vidisset Ham pater Chanaan verenda scilicet patris
sui esse nuda nuntiavit duobus fratribus suis foras
at vero Sem et Iafeth pallium inposuerunt umeris suis et
incedentes retrorsum operuerunt verecunda patris sui faciesque
eorum aversae erant et patris virilia non viderunt
evigilans autem Noe ex vino cum didicisset quae fecerat ei
filius suus minor
ait maledictus Chanaan servus servorum erit fratribus suis
dixitque benedictus Dominus Deus Sem sit Chanaan servus
eius
dilatet Deus Iafeth et habitet in tabernaculis Sem sitque
Chanaan servus eius
vixit autem Noe post diluvium trecentis quinquaginta annis
et impleti sunt omnes dies eius nongentorum quinquaginta
annorum et mortuus est